- COTHENA
- COTHENAoppid. Anhaltinatus, in Germania superiore sub proprio Principe, e familia Ascania. Orsus est olim Cothensem ramum Albertus III. Claudus, fil. Iohannis, sicut sfrater eius Sigismundus Servestanum inchoavit: qui ambo pro Marchia Brandeburgensi, quam Sigismundus Imperator Norimbergensi Burggravio concesserat, accepêre 60000. aureos. Reliquit Albertus filios Woldemarum, Albertum et Adolfum, patrem Wilhelmi, qui dein, cum se Minoritatum ordini addixisset, Ludovici nomen assumpsit: et Adolfi, Episcopi Mersburgensis, cui Lutherus theses suas de Indulgentiis dedicavit. Iterum incepit hunc ramum Ludovicus, minimus natu filius Ioachimi Ernesti, qui unus post plura saecula totius Principatus fuerat possessor, mortuus A. C. 1586. Fuit autem Ludovicus Oeconomicâ laude et literis, Societate inprimis, quam Frugiferam vocant, fundatâ clarus, obiit A. C. 1650. relictô ex Sophia Lippiensi filiô Wilhelmô Ludovicô, natô A. C. 1638. Vide Phil. Iacobum Spenerum, Syll. Geneal. Histor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.